- ATERIA Lex
- ATERIA Lexa Sp. Tarpeio Montano Capitolino, et Aul. Aterio Fontinali Consulib. lata An. Urb. Cond. 299. fuit: Ut omnibus Magistratibus muictae dicendae ius esset, cum antea solis Consulib. id liceret. Cumque antea suprema mulcta esset duarum ovium et triginta boum, pretiique varietas hactenus inaequalem faceret mulctae portionem, hâc lege, quae etiam Tarpeia dicta, constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni, vide Dionys. l. 10. A. Gellium l. 11. c. 1. et Festum in voce Peculatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.